Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 9: Versus 9

Vidit hominem.Hic probabilius videtur, quod praetermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem.In telonio.Graece, Latine vectigal. Matthaeus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiae accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit.Matthaeum.Caeteri Evangelistae propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit.Surgens.BED.Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.
(* Traductions européennes)